- CENSURA
- CENSURAapud Coripppum, 1. 2.Adspexit laetus opoulos, vultuque modestôCircumfusa videns plaudetnum milia risit,Censuram servans et plebi gaudia donans.Et l. 4.Conscendit princeps trabeâ succinctus avitâ,Regalem ditans augustâ fronte coronam,Censuramque piâ servans gravitate recedit.gravitas est cum dignitate coniuncta. Ita enim aetatis illius Scriptores Censurae vocem accepêre passim. Unde oris censuram, quae Veterib. oris dignitas, dixerunt. Pondus etioam quidam illô sensit usurpârunt, et pondus mentis dixerunt pro gravitare. Censura igitur hîc ἀξιώμα est, item τιμιότης, ut in Glossis exponitur. Postea etiam vulgus usurpare vocem coepit, pro honestate vultus et decore, proque ipsa forma et pulchritudine: unde et censorium hominem vulgo, qui pulcher esset, vocârunt sicque ab animo ad corpus transtulerunt, etc. Vide Salmas. ad Capitolin. in Marco, c. 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.